Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ifi Acon in vlraque littera, el lingua. Et il>i erant Sacerdotes Armeni, qui sciebant Turcicum, et A­rabicum; et ille socius domus Dotnini, qui scie­bat Svrianum, et Turcicum et Arabicum. Et ve­lierunt Scriptores, et ille Coiac, et fecerunt litte­ras interprelari. IIoc factum est festo S- Petri ad vincula. In crastino mane venit quidam sacerdos, fra­ter ipsiusCoiac, postulans vasculum cum chrismate, quia Sartach volebat videre, vt dicebat, et dedi­mus ei. Hora vespertina vocanit nos Coiac dicens nobis: Dominus llex sCripsit bona verba Domino lueo; sed sunt in eis diflicilia, de quibus nihil au­deret facere sine consilio Patris sui; vnde oportet vos ire ad patrem suum ; et duas bigas, quas ad­duxistis lieri cum vestimentis el libris dimmittetis mihi, qu-ia dominus meus vult res diligentius videre. Tunc venit ille, qui debebat ducere nos ad Baa­tu, sic ergo euntes versus Baatu, recta in orien­tem, tertia die peruenimus ad Etiliam; cuius aquas cum vidi, mirabar vnde ab aquilone descen­derunt tantae aquae. Antequam recederemus aSar­tach dixit nobis supradictus Coiac, cum aliis mul­tis Scriptoribus Curiae: Nolite dicere, quod do­minus noster sit Christianus , sed Moal. Nec vo­lunt vocari Tartari; tartari enim fuerunt alia gens de quibus sic didici: Tempore, quo Franci cepe­runt Antiochiam, tenebat monarcliiam in illis late­ribus aquilonis quidam, qui vocabatur Concan ; Con est proprium nomen , Can est nomen di­gnitatis, quod idem est, qui diuinator. Omnes di­uinatores vocant Can ; vnde principes dicuntur Can, quia penes eos spectat regimen populi per diuinationem. Ynde legitur in Historia Antiochiae,

Next

/
Thumbnails
Contents