Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
lMint nos primo, postea bigas. Ille fluuius est terminus Orientalis Russiae; erat ibi tantae latitudinis, quantae est Sequana Parisiis. Currit vero ad meridiem in quoddam magnum mare, septingentorum milliarium, antequam pertingat ad mare Ponti; et omnesaquae, quas transiuimus vadunt ad illas partes. Ambulauimus inde tribus diebus non inuenientes populum ; tandem quarta die intientis hominibus gauisi sumus tanquam naufragi venientes ad portum. Tune aeeeptis equis et bobus iuimtis de mansione ad mansionem, donee peritenimus vsque ad herbergiam Sartach secundo Calendas Augusli. Regio ista vltra Tanaim est pulcherrima , habens flumina et syluas ad aquilonem. Sunt syluae maximae, quas inhabitant duo genera hominum: Moxel scilicet, qui sunt sine lege, pagani. Dominus eorum, et magna pars eorum fuerunt interfecti in Alemania: Tartari enim duxerunt eos ad introitum Alemaniae. — Post illos sunt alii, qui dicuntur Merdas , quos Latini vocant Merduos et sunt Saraceni. Post illos est Etilia, quae est maior fluuius, quam vnquam viderim; et venit ab aquilone de maiori Bulgaria , tendens ad meridiem, et cadit in quemdam lacum, habentem spacium quatuor mensium incircuitu, de quo postea dicam vobis. Ista ergo duo flumina Tanais et Etilia versus re.^iones Aquilonis, per quas transiuimus, non distant ab inuicem nisi decem dietis, sed acl meridiem multum diuiduntur ab inuicein: Tanais enim descendit in mare Ponti; Etilia facit praedictum mare, siue lacum , cum aliis multis fluminibus, quae cadunt in illum de Persidc. Habebamus autem ad meridiem montes maximos, in quibus habi-