Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pvaetexati priuilegii de verbo ad verbum in praesentia eorumdem fecimus transcribi; cuius tenor talis est ( Vide sub Geysa 1148.) Pro qua re sanctitatem Beatitudinis Yestrae suppliciter imploramus, quatenus supradictum priuilegium, vtpote ex certa scientia iitteris apostolicis dignemini confirmare ; ad quam impetrandam Ambrosium Scholasticum Ecclesiae nostrae constituimus Procuratorera. Nos vero Transiluanus et Yaciensis Episcopi, nec non et Abbas Pilisiensis, diligenter intuentes tenorem priuilegii praenotati, inuenimus ^rion abolitum,non cancellatum, nec in aliqua parte Ivitiatum, ad instantiam ipsius Capituli Budensis sigilla nostra apponentes, super praemissis testimonium perhibendo veritati. Datum in die Nicomedis Martyris, anno gratiae MCCLIII." Apud Peterfi Con. P. t. p. 126. Katona Tom. VI. p. Erutum e MSS. Heuenesi Tomo DD. nro. XIV. p. 10. Ori^inales in Archiuo Camerali* o A. Ch. 1253. Michael, Comes de Sarus, se terram Apdthy Ecclesiae S. Benedicti de Gran , praecepto regis Belae readiudicasse , testatur. Nos Michael , Comes deSarus, singulis, quibus expedierit, significainus: quod nos vna cum Michaele, Comite de Zoulum, filio Mjkonis, ex praecepto Domini regis, terram Apathy, Ecclesiae S. Benedicti de Grana, quam olim ex donatione Regis possidebat, de iure eidem Ecclesiae assignauerimus ; cuius meta ascendit ad Zolumku, et inde descendit ad fluuium Tepla, et inde ad fluuiura, Grana, super quam terram vidimus domos seruorum Yincentii et petri Comitum, fratrum quon-