Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dam D. S. Archiepiscopi Strigonien.; et iuxta prae^ ceptum Domini regis, Ecclesiae ipsam terram con­signauimus, coram bonis testibus. Pro alia vero terra, quae iacet sub castro V. et P. Comitum , a plaga orientali, quia in dato die praedicti V. et P. Comites non comparuerunt, distulimus diem vtri­que parti vsque octauam Epiphaniae, vt pro ter­ra, quae iacet sub castro, saepedicti V. et P. Co­mites dabunt concambium conuenientem ; si vero concambium dare noluerint, ipsam terram Eccle­sia antedicta obtinebit. De terra vero prius dicta quaestio aliqua oriri non possit, et serui saepe di­ctorum Comitum vsque festum S. Georgii debeant de illa terra abire. In cuius rei testimonium litte­ras nostras concessimus, nostro sigillo impressas. Datum anno gratiae MCCLIII. E collect. Dipl. Wagnerio - Jankovichiana Tom. B. nro. 88. A. Ch. 1253. Donatio super Terra Gyrnes pro MagittrO Andt ea, filio Ivanka. Bela, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus, ad quos praesens scri­ptum peruenerit, salutem in eo, quiRegibus dat sa­lutern. Regalis prouidentia se liberalem exhibenj» vniuersis, excellentiae suae dona distribuit in sub­iectos , tanto munificentiorem in deuotis, quanto per experimenta virtutum ad fidelitatis opera suos agnouerit prom|)tiores. Ad vniuersorum igitur no­titiam harum serie volumus peruenire quod acce­dens ad nostram praesentiam Magister Andreas, filius Ivanka, fidelis, nobis humiliter supplicauit, vt ter-

Next

/
Thumbnails
Contents