Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

f 201 A. Qh. 1255. Idem Innocentiui donationem F/atribus Se~ pulchri Dominici ab Andrea II. ante annos Ab.factam, confirmat. Innocentius — — dilectis filiis FF. domini­ci sepulcliri, in Yngaria et Sclauonia consti­tutis, salutem. — Dum a nobis petitur, quod iu­stum est et honestum, idem vigore aequitatis , quam ordo exigit, ratum habemus , et per sollicitudinem officii nostri iustis postulationibus grato concurren­tes assensu, septem villas, cum suis omnibus ap­pertinentiis, immo etiam subditis, et alia iura, seu bona, quae clarae memoriae Andreas Rex Yn­gariae, prouida vobis pietate concessit, sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis , vt in ipsius regis scripto authentico continetur , vobis et per vos do­mui Yestrae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti testimonio communimus. Nulli ergo — Datum idibus Octobris Pontificatus nostri anno XI. " Apud Farlat. Tom. V. p. 358. Katona Tom. V7. p. 191. Innocentius, postquam audiuisset, opera Fratrum Fraedicatorum multos ex. Cumanis ad Christi fidem tra­ductos esse , „ magna laetitia delilmtus, vt Raynaldus loquitur ad A. MCCLIII. nro. XXVI. ad conciliandam Praeconilms euangelicis auctoritatem , illis concessit ( Lib. XI. epist. CDXVI.) vt Christi fidelihus, ipsorum concio­nes audituris, triginta et quadraginta dierurn indulgentias impertirentur ; praeterea Pannoniae Archiepiscopis con­cessit, (ihidem epist. CDXVIII. ) vt suscepta ah iis , qui se ad Christi cultum traduxerant, canonicae irregulari­tatis impedimenta , dummodo facinus atrox et immane non foret, amouere possent. " Eiusdem Ordinis sodales , teste Prajo Diss. in ann. vet. p. 65. datis anno MCCLIII. decimo kalendas Augusti litteris ad conucrtendos Cha­zaros adhortatus est. '

Next

/
Thumbnails
Contents