Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1253. ldem Innocentinn Stephano, Episcopo Praenestino, cultellum vnum decimarum A. Episcopatus Strigon. de Posonio minori, idest: Csallohdz, addicit. Innocentius — Stepliano Episcopo Praenestino — Si congruum. honestatis est debitum, si pium Iiumanitatis ofiicium, si iustum iudicium aequitatis, Pontificibus, qui iam emeriti ad quietis suae otium relaxanlur, de bonis ecclesiarum, quibus ex idonea causa cedunt, sustentationem congruam assignari: non debet videri indignum, Te, quem ad supportandum nobiscum Iaboriosam Orbis sarcinam Romana Ecclesia euocauit; cum ad maiorum negociorum certamina, quam pridem humeris tuis in regimine Strigoniensis Ecclesiae, de qua nuper te assumpsimus, imminebant , apud sedem Apostolicam pro quiete omnium sis adscriptus, ab eiusdem Strigoniensis Ecclesiae non auelli prorsus vberibus, cui Jaudabiliter praefuisti; nec minus donante domino prodesse poteris in futurum. flac igitur rationabili nos consideratione mouente: cum decimationes , ad Strigoniensem Archiepiscopatum spectantes, distinguantur in tredecim, sicut accepimus, portiones, quae cultelli secundum regionis consuetudinern nuncupantur, illara carurndem decimationum portionem, siue cultellum, quae vel qui Kollocuz (Csolokuz) siue minus Posonium d/citur, tibi pro tua sustentatione praesentium auctoritate concedimus , integre cura omnibus suis pertinentibus consuetis, quaindiu vixeris libere retinendam. NuIIi ergo nostrae concessionis — Datum Perusii Idibus Nouembris anno vndeciino. —. — — S. Martini de Pannonia, Ordinis S. Benedicti, — de Pelisio, Cisterciensis Ordinis, Abbates Iaurien. et Vesprimien. Dioecesis, dati sunt ei super hoc Cons.