Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

praeuentus, Eeclesiam ipsam non potuit consum mare, clarae inemoriae Euphrosina liegina Hun­gariae, diuinae inspirationis instinctu, pro suo­rum , et inclytae recordationis Gevzae viri , et Be­lae nati suorum, Regum Hungariae remedio pec­catorum, Archiepiscopi praedicti prosequens pie­tatem, praefatam ecclesiam opere desiderato iin­pleuit , et variis possessionihus copiose dotauit; et eidem domui ob ipsius religionem et honestatem dimisit libere retinendam ; quod idem Rex Bela postmodum approbauit, prout in ipsius regis con­fectis exinde litteris, aurea bulla inunitis , plenitis continetur. Nos igitur vestris supplicationibus in­clinati, quod super lioc ab eisdem regina et Bela rege pie, ac prouide factum est, ratum habentes et gratum, Ecclesiam ipsam cum omnibus suis per­tinentiis, sicut eam iuste , ac pacifice possidetis , vobis et per vos Hospitali praedicto authoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patro­cinio communimus ; tenorein litterarum ipsarum de verbo ad verbum inserentes ; qui talis est: Be­la, Dei gratia (v. ad an. MCXCIIf.) Nulli ergo homi­ruim omnino liceat lianc paginam nostrae confir­mationis infringere , vel ei ausu temerario con­traire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem onrnipotentis Dei, et Beatorum Pe­tri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursu­runr. Datum Perusii. E Collectione Heuencs. T. XIII. L. D. p. 93.

Next

/
Thumbnails
Contents