Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1253. Innocentiu9 PP. IF. donationem, a Cleto, Agriensi Episcopo, monasterio trium fontium Ordin. Cist. factam , confirmat. Innocentius PP. IV. — Abbati et Conuentui triuin fontium Cisterciensis Ordinis, Agriensis Dioecesis — Cum a nobis petitur — vsque : effectum. Cum igitur bonae memoriae Cietus Episcopus Agriensis, sicut accepimus, vestrae sanctae religionis obtentu, cuius obseruantiae ad honorem diuini nominis laudabiiiter desudatis, decimas quorumdam praediorum , terrarum et vinearuin eiusdem monasterii , existentium in Dioecesi Agriensi, quae quingesimam partem decimarum ad ipsum spectantium, non excedunt, pro sustentatione Vestra de assensu capituli sui monasterio Vestro liberalitate pia etprouida, in perpetuum duxerit concedendas ; prout in ipsius litteris confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos vero Vestris precibus inclinati , quod per eumdem super hoc pie ac prouide factum est, auctoritate Apostolica conlirmamus — •— communimus. Nulli ergo etc. no~ strae confirmationis — Datum Perusii IV. Idus Iaduarii Anno decimo." E regestro anni X. nro. 229. A. Ch. 1253. Idem Innocentius Smaragdo , Posoniensi et Hantensi Praeposito, aliud nouum beneficium, dimisso vno priorum, impetrandi facultatem largitur. Innocentius — Srnaragdo Praeposito Ecclesiae Posoniensis, Strigoniensis Dioececis — Cum digni sint gratia, quorum grata sunt merita , ad gratificandunr gratiosis inducimur , eosque fauore prosequimur ampliori. Cum igitur sic dicaris honeTom.IV. VoJ.II. 12