Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
hannem , et Zalamium, quod circumdat nemus , et dumus fraxinorum. Item duodecim iuger — — — pro anima sua; de quibus septem sunt in Ketedholma , iuxta Iacobum, et alia in aliis locis consistunt ; et vnum foenile situm iuxta foenile Mauritii. Item viginti sex iugera iuxta magnam viam, quae Martinus filius Hete pro anima — — — et viam , quae ducit ad Ecclesiam. Terra aLitem illa habet ab oriente Iacobum et Iohannem commetaneos, ab .occidente vero viam Potoch ; item duo iugera terrae , quae dedit Ecclesiae Albertus iuxta viam Potoch, quae vadit ad nemus — — — — Ecclesiae separatam , per semitam, a vinea sua de Potoch , perpetuo possidendam. Nos igitur SLipra dicta omnia a Benefactoribus ipsius Ecclesiae pie, iuste et legitime collata et legata, — — g u' a approbantes, maxime etiam, quiaFratres dictae — — — duximus confirmanda, promittens eisdem insuper de bonis, a Deo nobis collatis, cum tempus et facultas se obtulerit, misericorditer prouidere; vt autem praelibata eis pacifice valeant permanere, in perpetuam eoruin firmitatem et memoriam, praesentes litteras eis concessimus sigilli nostri mLinimine roboratas. Datum apud Quinqueecclesias in festo Innocentum , proximo post natiuitatem Domini, anno ab incarnatione Domini Millcsimo , ducentesimo, quinquagesimo secundo. Episcopatus nostri auno primo. " E Cartario ven. Capitnli Posonien. eruit Koller Epp. Quinc|ueeecles. Torn. II. p. 139. sqq. 1 1 *