Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 125 2. Stephanus, Banus totius Sclauoniae, supe­riori ciuitati Crisiensi , a se fundatae , priuilegiuni confert. Nos Stephanus, Banus totius Sclauoniae, si­gnificamus omnibus, praesens scriptum inspecturis, quod nos pro vtilitate ac honore Domini regis fe­cimus ac iocauimus nouam et liberam villam in Crisio, dantes hospitibus in ea habitantibus eam­dem libertatem , qua vtuntur hospites de Graecz , et de noua villa Zagrabiae; a potestate au­tem Comitis Crisiensis omnino duximus eosdem eximendos ; ex nunc idem Comes Crisiensis nec iudicare, nec descendere super eos teneatur. Vo­lumus igitur, quod nuilam collectam soluere de­beant hospites antedicti. Pro libertate autem ipso­rum, in tertio anno, a data praesentium, de qua­libet porta quadraginta denarios Bano, pro tem­pore constituto, soluere tenebuntur. Foruin enira ipsorura, a nobis concessura, celebretur tertia fe­ria ; de cuius tributo in eodera anno tertio duae partes Bano, terLia vero pars ipsis hospitibus inci­piat ministrari. Omnes autem causas, tara maio­res, quam minores, siue in die fori , siue in aliis diebus emergenles, maior villae, quem communis populus elegerit, debeat penitus iudicare. Maior vero villae, si querulantibus iustitiam denegaret, idem Maior villae corara praesentia solius Bani pro tempore constiluti impetatur. Citalio quippe Ma­ioris villae non aliter, nisi cum specialibus lilteris Bani, mediante bono testimonio , fieri debeat; et ipse Maior villae citatus per quempiam Banum, vltra Gozd et vltra Drauum non sequatur. Volu­mus etiam, quod super quacunque causa coram nobis, vel maiore villae emergente, productio te-

Next

/
Thumbnails
Contents