Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
horatas. Datum per manus magistri Pauli eleeti Albensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLIX. Regni autem nostri XXIV. " E Coll. Dipl. Szecheny. Tom. I[. p. 198. Vita Margarethae p. 224. Katona Tom. Vf. p. 283. Neuter tamen horum exhibet integrum. Confirmauit filius , Stephanus V. A. Cli. 1259. Idem Bela Polono cuidam Adamo terram Tlierne in pruemium Jidelitatis donat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaecjue Rex salutem in omnium Saluatore. Ad Vniuersorum notitiam , tam praesentium , quam futurorum , harum litterarum serie volumus peruenire, quod nos ad instantiam et petitionem Aadam, Aduenae Poloni, seruientis nostri dilecti et fidelis, multimoda seruitia ipsius praedicti Adam rememorata, cum consensu et consilio Barontun et praelatorum nostrorum fidelium pro sanguine suo et membro abscisso ipsius Aadam pro regia causa et necessitate, quum fuimus in fuga anle inimicos nostros; et vt alii ardentius tali exemplo festinent ad regiam dilectionem venire , et seruitia consimilia exhibere ; quamdam terram nostram, Therne vocatam, quae ad castrum nostrum de Sarus attinebat, cum omnibus vtilitatibus et attinentiis , iure here iitario, pacifice et quiete perpetuis temporibus ipsi praefato Aadam et haeredibus suis, haeredumque suorurn successoribus dedimus, donauimus, ac contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam , et habendam. — — Quicunque vero praefatum Aadam , et po-