Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cessu temporis possit retractari, ad petitionem vtriusque partis, dantis et recipientis, litteras testimoniales sigilli nostri impressione munitas concessimus Monasterio perpetuo valituras. Datum anno gratiae MCCXXXYII. Ex originali membrana Tabularii Camerae Posoniensis Codex Dipl. Szechenyianus in 4. T. II. p. 53. sq. A. Ch. 1237. Testimoniales Capituli } reszprimien. de portione terrae Arach per Martinum, filium Magnus, et Szegeny , filium Bulchu , Michaeli vendita. Capitulum Vesprimiensis Ecclesiae vniuersis Christi fidelibus literas praesentes inspecturis, (sajutem) in Doinino Iesu Christo. Vestra nouerit vniuersitas, Martinum filium Magnus , et Scegen, filium JBulchu , in nostra proposuisse praesentia , quod ipsi terram quamdam sitam in Aracha ad nonaginta quinque iugera, Michaeli ibidem praesenti , filio Ansoldi de eorum consensu cognatorum sex marcis de argento communiter vendiderunt libere et pacifice tum ab ipso, quam eius haeredibus in perpertuum possidendam. Hoc tamen sub tenore , quod si aliquis terram de Michaele repeteret, dicti venditores pecuniam, quam receperant, ipsi Michaeli reddere tenerentur. Quod vt ratum, et firmum perinaneat, ad instantiam tam vendentium , quam ementis litteras praesentes describi fecimus , nostri sigilli munimine roboratas. Datum per manus Iohannis Lectoris. Aniio Incarnationis Dominicae MCCXXXVII. Venerabili Patre nostro in Christo Bartholomaeo Episcopo, Carmero praeposito , Ioanne Cantore, Mathia Custode existentibus. u