Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Exstat in originali apud familiam Comitum de Sze'chenv. Cod. Szechenv. T. II. p. 36. Originale est memhranaceuin et paruum , in superiori parte alphabeto intercisum ; sigillum abest quidem , fila tamen pergamenacea pendent de membrana ; nitidissime, ac si impressuin fuisset, descriptum. Vbi hiatus est, lacerum. A. Ck. 1237. Testlmonium Capituli Taurinensis de dispositione per Nicolaum , jilium Zothmar, mortis causa in gratiani vxoris facta. Capituliim ecclesie laurinensis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino Iesu Cliristo. Yestra nouerit vniuersitas, tales litteras de manu Nicliolay, filii Zothmar, nos recepisse. Notum sit omnibus praesens scriptum inspecturis, quod ego NichoJaus, fiiius Zothmar, ante mortem meam coram fratribus de Syrna omnes domos meas cum vniuersis pertinentiis suis , quas liaJjeo in minori Syrna, aljsque vlla contradictione, non pro dote, sed fideli et deuoto famulalu suo, dimisi vxori mee JiJjere et secure possidendas. Dimisi etiam quartam partem terre eiusdem ville, et vnum aratrum cum pertinentiis suis, ac mancipium, nomine Legvnam, cum filiis et filiabus suis , scilicet decem capitum, ita tamen , vt post mortem suam dictos decem homines liberos esse permitteret. Preterea dimisi siJ)i quatuor boues et sex equos indomitos, et vnum bonum equum domitum varii coloris. Item dirnisi eidem terram , quam emi a Hemone Comite, iacentem inter terram Hers, et Andret cum seruo et vna ancilla, et quinque libertinis , ab eodem Hemone emtis triginta marcis. Item dimisi ei tertiam partern vinee mee, que est in Scebena; ita tamen, vt post