Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Item villam Dobus et Pulany tali conditione: vt ven­dant, et quod super tercentas marcas, quas iis in di~ uersos vsus distribuimus, fuerit residuum, in opus praefati inonasterii nostri expendantur. Et vt haec nostrae donationis litterae inuiolabiliter iuxta con­suetudinem antiquorum permaneant, sigilli nostri munimine roborauimus. Et quia nullus nobis su­perstes remansit filius , ius Patronatus eiusdem Ec­clesiae Excellentissimo Belae Regi debito iure re­linquimus. Testes autem, qui fuerunt, lii sunt: Abbas de Topulka, Balaschi de Gaza, et alii quam plures, de eodem genere; Thomas Comes et alii, quam plures extranei. Anno Domini Millesimo , Ducentesimo, trigesimo sexto. " Originales in archiuo Camerali. MSS. Heucnesi T. 00. nro LIII. p. 67. sqq. .4% Ch. 1236. Ciues Tragurini cum /inconitatis pacem , ac communionem iuris renouant. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis Amen. Quoniam ea pacta, quae in pacis concor­diam et vnitatem ciuitatum geruntur, obliuioni decurrentibus temporibus tradi solent: idcirco vo­lurnus et eamdem perpetuam memorari serie lit­terarum. Cum igitur antiquitus Tragurienses Ciues, qui casu accidente ad Ciu: Anconae, veniebant, vel eius districtum recipiebantur, et honoraban­tur tanquam ciues; operae precium duximus: Nos Vgo Vgolini Latini Potestas Anconae, voluntate consilii generalis eiusdem terrae more solito con-^ gregati, antiquam pacem, amicitiam inter Tragu­rienses et nos renouare; ad cuius ainicitiae foedus stabile renouandum D. Treguanus Trag. EpiscoptfS

Next

/
Thumbnails
Contents