Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

fct vir nobilis Dessa Luce acl ciuitatem Anconac venere, qui de iniuncto sibi officio debitam curam gerentes, hoc pactum inter nos et Tragur. et per dictos Dominos nomine dictae ciuitatis Trag. sta­tutum fuit, vt ciuis Trag. nunc et semper in ciui­tate Anconae, et in omni eius districtu sit securus et saluus, Iionoratus et receptus sicut quilibetAn­conitanus. Ciuis quoque Anconitanus in ciuitate Tragurii et eius districtu habeat illud idem. Quod pactum nos Anconitani in posterum firmum et sta­bile habere volentes , vt nunquam de cetero pos­sit aliquatenus haec concordia defraudari, eamdehi fecimus praesentium litterarum Communis Anco­nae sigillo testimonio annotandum seu annotari, tradentes eam Carno filio dant portandam et defe­rendam Vniuersis Traguriensibus ciuibus nostrae communitatis bulla Kasauare roboratam. Dattint Anconae sub anno Domini 1236'. die Veneris XI. intrante mensis Iuly, temporibus D. Greg. PP. et D. Friderici Romanorum Imp. Indictione nona. " Lucii Mcmorie Istoriche di Tragurio p. 36. sq. A. Ch. 1236. ludices a Bela rege delegati terram Ieneu j a Comite Myha ademtam, Paulo Comiti, metis distin­ctis t statuunt. Laurentius Comes Bichoriensis, Apa filius Gyopol, Adam Petur* filiusPatoa, Gyapol lua­nus, Petur de Kueterev, Stephanus de Pomoz ^ oinnibus praesens scriptum inspecturis salutem irt salutis Largitore. Vniuersitati omnium tenore praesentium Volumus insinuare, quod CUm praece­pto Domini Belae regis in Comitatu Bichor. pro restituendis terris iudices essemus constituti; prac-

Next

/
Thumbnails
Contents