Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
niam, fere eos occiderunt perquirendo. Transito autem deserto sine omni \ia et semita trigesimo septimo die venerant in terram Saraccnorum, quae vocatur Yeda, in Ciuitatem Bundam; vbi niillo modo apud aliquem poterant liospitium obtinere, sed in campo manere oportuit in pluuia et frigore. Dictus vero frater, qui sanus fuit, sibi et infirmo fratri eleemosynam per ciuitatem quaerebat, et tam in potu, quam in aliis potuit inuenire, praecipue a principe Ciuitatis, qui eum Cliristianum esse intelligens, libenter ei eleemosynas porrigebat. Quia tam princeps, quam populus illius regionis publice dicunt, quod cit.o fieri debeant Cliristiani et JEcclesiae Rornanae subesse. Inde ad aliam Ciuitatem processerunt, vbi praedictus frater infirmus, Bernardus nomine, Sacerdos, in domo Saraceni, qui eos propter Deum recepit, in Domino obdormiuit, et est sepultus ibidem. Postmodum frater Iuliannus, qui solus remanserat, nesciens, qualiter posset habere recessuin, factus est seruiens vnius Saraceni Sacerdotis, et vxoris eius, qui in magnam Bulgariam erat profecturus ; quo et pariter peruenerunt. Est vero inagna Bulgaria regnum magnum et potens, opulentas liabens ciuitates, sed omnes sunt pagani. In regno illo publicus est sermo: quod cito fieri debeant Christiani et Romanae Ecclesiae subiugari ; sed diein asserunt se nescire; sic enim a suis Sapientibus audierunt. In vna magna eiusdem prouinciae Ciuitate, de qua dicuntur egredi 50000 pugnatorum, frater vnam mulierem Hungaricam inuenit; quae de terra, quam haberet, ad partes illas tradita fuit viro. Illa docuit fratrem vias, per quas esset iturus : asserens, quod ad duas dietas ipsos