Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
posset Hungaros , quos quaerebat, procul dubio inuenire. Quod et factum est. Inuenit enim eos iuxta fluuium magnum Etliil; qui eo viso, et quod esset Yngarus intellecto, in aduentu ipsius non modicum sunt gauisi. Circumdantes eum per domos et villas, et de rege et regno Christianorum, fratrum ipsorum, fideliter perquirentes et quidcunque volebat tam de fide, quam de aliis eis proponere, diligentissime audiebant; quia omnino liabebant Hungaricum idioma , et intelligebant eum, et ipse eos. Pagani sunt, nullam Dei habentes notitiam, sed nec idola venerantur, sed sicut bestiae viuunt. Terras non colunt; carnes equinas, lupinas et huiusmodi comedunt. Lac et vinum et sanguinem bibunt; in equis et armis abundant;' et strenuissimi sunt in bellis. Sciunt etiam per reuelationes antiquorum, quod isli Hungari ab ipsis descenderant, sed vbi essent, ignorabant. Gens Tartarorum vicina est eis, sed iidemTartari committentes cum eis, non poterant in bello eos deuincere; imino in primo praelio deuicti sunt super eos. Ynde ipsos sibi amicos et socios ele^erunt. Itaque simul iuncti XY. regna vastauerun: omnino. In hac Vngarorum terra dictus frater iuuenit Tartaros, et nuncium Ducis Tartarorum, qui sciebat Yngaricum , Ruthenicum , Cumanicum, Theutonicum, Saracenicum, et Tartaricum idioma. Qui dixit, quod exercitus Tartarorum, qui tunc ibidem ad quinque dietas vicinus erat, contra Alemanniam vellet ire. Sed alium, quem ad distructionem Persarum miserant, exspectabant. Dixit etiam idem, quod vltra terram Tartarorum esset gens multa nimis, omnibus hominibus altior