Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
uatam portauerint, tam inter Christianos, quam inter paganos omni lempore seeuri ineedunt. De loco iJlo fratres societatem habere non poterant procedendi propter timorem Tartarorum, qui dicebantur esse vicini. Propter quod duobus ex ipsis reuertentibus, reliquis duobus perseuerantibus, in eadem terra in penuria maxima sex mensibus sunt morati; intra quos nec panem nec potum, praeter aquam habebant. Sed vnus frater Sacerdos cochlearia et quaedam alia praeparauit, pro quibus aliquando parum de millio receperunt; dequo nonnisi tenuiter nimis poterant sustentari. Ynde decreuerunt duos ex se vendere, quorum pretio alii coeptum iter perficerent; sed non inuenerunt emtores ; quia arare et molere nesciuerunt. Ynde necessitate coacti duo ex eis de illis partibus versus Vngariam redierunt ; alii vero remanserunt ibidem; nolentes desistere ab itinere inchoato. Tandem ipsi habita quorumdam Paganorum societate iter arripientes per deserti solitudinem 57. diebus continuo iiierant ; intra quos viginti duobus panibiis subcinericiis vsi sunt adeo paruis, quod in quinque diebus potuissent, et non ad satietatem, totaliter comedisse. Vnde frater, qui sanus quidem, sed sine viribus 1'uit, cum maximo labore et dolore, libenter tamen alterum de deserto eduxit, infirmus autem frater, plus sano quam sui compatiens, illi frequenter dicebat, quod ipsum in deserto relinqueret tamquam mortuum et truncum inutilem, ne propter occupationem ipsius negligeret opus Oei. Qui neque quidem cnnsensit, sed vsque ad mortem ipsius secum in itinere laborauit. Pagani Comites viae ipsorum , credentes ipsos habere pecu-