Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sariis prouidebat. Inde progressi consiiio et adiutotorio praedictae Dominae per desertum, vbi nec liomines nec domos inuenerunt, diebus tredecim transiuerunt. Ibique venerunt in terram, quae Alania dicitur, vbi Christiani et pagani mixtim manent. Quot sunt villae, tot sunt duces: quorum nnllus ad alium habet subiectionis respectum. Ibi continuo est Guerra Ducis contra Ducem , villae contra villam. Tempore autem arandi omnes vnius villae simul ad campum vadunt, simul et omnes metunt, et contiguo terrae spacio hoc exercent; et quidquid extra villam siue in lignis aquirendis , siue aliis operis habent, vadunt omnes pariter et armati; nec possunt vllo modo pauci per tolam septimanam de villis suis quacunque causa egredi "jfibsque periculo personarum, excepta sola die Dominica a mane vsque ad vesperum. Quae in tanla deuotione apud eos habetur, quod tunc quilibet, quantumcunque mali fecerit; vel quodcunque habet aduersarios, securus potest siue nudus, siue armatus etiam inter illos, quorum parentes occidit ; vel quibus alia mala intulit, ambulare. llli qui christiano ibi censentur nomine hoc obseruant , quod de vase illo nec bibunt, nec comedunt, in quo murem mori contigit; vel de quo canis comedit, nisi prius fuerit a suo Presbitero benedictum; et qui aliter facit a Christianitate efficitur alienus. Et siquis eorum, quocunque casu hominem occidit, pro eo nec pecuniam, nec benedictionem accipit, immo homicidium apud eos pro nihilo reputatur. Crucem in tanta habent reuerentia, quod pauperes siue 1 nd igenae, siue aduenae, qui multitudinem secum haberenon possunt,si crucem qualemcunque super hastum cum vexillo posuerint et ele-