Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

herbain descendentis , stant , distillant , illisque descendentibus et abstersis, aliae paulatim rena­sCuntur subtilissimae tanquam sudor , de poris corporum euaporans. " Apud Pray vita S. Elisabeth. p. 18. sq. A. Ch. 1256. Fratrum Praedicatorum , in Hungariam ma­gnam, auitas septem Ducum Magyarorum sedes, sub JBela quarto profectio. Inuentum fuit in gestis Vngarorum Christia­norum, quod esset V ngaria maior, de qua seplem Duces cuin populis suis cgressi fuerant, vt liabi­tandi quaererent sibi loCum; eo quod terra ipso­rum multitudinem inhabitantiuin sustinere non pos­set. Qui quuin multa regna pertransissent, destru­xissent, tandem venerunt in lerratn , quae nunc Vngaria dicitur, tunc vero dicebatnr pascua llo­manorum. Quam inhabitandam prae ceteris terris elegerunt; subiectis sibi populis, qui tunc habita­bant ibidem, vbi tandem per S. Stephanum, pri­mum ipsorum Regem, ad fidem catholicam sunt re­uersi, prioribus Vngaris, a quibus ipsi descende­rant, in infidelitate permanentibus. Sicut et hodie sunt pagaui. Fratres Praedicatores iis in gestis Vn­garorum inuentis, compassi Hungaris, a quibus se descendisse nouerunt, quod adhuc in errore infi— delitatis manerent, miserunt quatuor de fratri­bus ad illos quaerendum, vbicunque possent eos iuuante Domino inuenire. Sciebant enim per scri­pta antiquorum, quod ad orientem essent; vbi es­sent penitus ignorabant. Praedicti ergo fratres, qui missi fuerant, multis se exponcntes laboribus, per mare per terras cos vsque per annum tertium

Next

/
Thumbnails
Contents