Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

corpns suum sacrum infirmitate sepultum, miracu­lorum prodigiis crebris crebriter frequentatum , amplioribus suae diiectionis beneficiis visitans, con­temtibili vlterius loco recondi noluit, sed pro lau­de sua de paupere pauperera , et egenain voluit de stercore suscitare. Post tam solemnem itaque , quae per Beatissimum Papam Gregorium IX. facta est canonisationem , inspirauit fidelium cordibus spiritus Dei , vt ossa cum Christo regnantis de se­pulchro liumili leuata ad locum transferrent di­gniorem, tantaeque magis congruum sanctitati. Igitur die statuto ad indictam sancti corporis trans­lationem faciendam conuenit Episcoporum, Princi­pum , Nobilium, religiosorum , Clericorum, et vtriusque sexus populorum innumerabilium mul­titudo. Tunc efossa terra tumulo patefacto non secundum morem sepulchrorum foetor putredinis et abominatio corruptionis praecessit , sed odor puritatis et munditiae redoluit, aedificans et lae­tificans assistentes. Accedentes vero viri religiosi et deuoti huic ministerio deputati, ossa sacrosan­cta cum deuotione multa de terra sustulerunt, ea in arca plumbea collocantes, quae clausa Episco­porum sigillis et fideliter consignata anno domini MCCXXXVI. Aderant proinde gloriosissimus tunc quidem Fridericus Imperator cum suis Principi­bus, stipariis et militibus, ad honorem eius coro­nam ofFerens auream, in titulum regiae dignitatis. Henricus quoque Landgrauius Thuringorum Prin­ceps illustris, vna cum fratre suo Conrado, et ma­tre Domina Sophia, aliisque vtriusque sexus No­bilibus. Lectulum sepulchri Elisabeth, miraculis floridum ambiebant reuerenter, oblationibus con­dignis, et orationibus honorantes. Praeterea prae-

Next

/
Thumbnails
Contents