Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Rex. Omuibus in Christo pie viuentibus salutem , in eo, qui est salus omnium et vita. Quoniam, vt ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi , recepturi prout quisque nostrum gesserat in carne; idcirco oportet nos seminare in terris, quod, reddente Domino , cum muliplicato fructu , colligere valeamus in coelis. Hac igitur consideratione inducti, vniuersorum notitiae praesentium, ac posterorum, harum serie volumus fieri manifestum: quod Nos animae nostrae inuigilare cupientes, Diuini Numinis interuentu, ad sustentationem dilectarum in Christo Sororum , regulam et Ordinem Beati Francisci profitentium, quae in villa Tyrna ad famulandum Deo sunt collocatae, contulimus villam Baralad cum omnibus redditibus et pertinentiis suis, videlicet pratis, aquis et aliis, exemtam a iurisdictione Comitum, seu Iudicum de Posonio, sicut ipsa villa de Tjrna, de cuius membris dictarn villam Baralad excepimLis, est exemta, quam nos a dilecta Sorore nostra Constantia , regina Bohemorum illustri, comparauimus; perpetuo ab eisdem memoratam villam Baralad possidendam CLim omnibLis vtilitatibus siiis supradictis. Vt igitur liaee nostra donatio nullis vnquam temporibus valeat in irritum reuocari, sed salua et inconcussa permaneat, praesentes in perpetuam rei firmitatem concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine perhemniter roboratas. Datum anno Domini MCCXLVII. Idus Nouembris regni autem nostri anno tertio decimo. u E collectione Dipl. Dan. Cornides. A. Ch. 1247. Capitulum Nitriense de terra Libuorcza , in dotem vxoris Pousae defuncti, per fratres condiuisionales assignata , testatur. Vniuersis Christi fidelibus, ad quos praesens paginae notitia esset recitanda,~ Nitriense Capitu-