Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
lum, orationes in Domino. Ad omnium praesen-. tium , ac futurorum notitiam harum insinuatione litterarum volumus deuenire , quod constituto in praesentia nostri Mikaid, fratre V x o r i s P o u s a e , Iohhagionis Castri Trinchiniensis , qui Pousa mortuus fuit in exercitu D. regis, quando rex suum exercitum contra Tartaros mouisset; pro se et fratribus suis , Alexio videlicet, et Christophoro ab vna parte, Razlone vero, Geberdote, et Zoulad pro se et fratribus suis Ioanne et Andrea, fratribus inemorati Pousae ab altera, consona voce coram nobis sunt confessi: quod cum fratres vxoris dicti Pousae praedictos fratres vniuersos traxissent in iudicium Vogamel Comitis Nitriensis et Trinchiniensis, pro 50. marcis ratione dotis sororis eiusdem , et lis inter ipsos fuisset diutius ventilata, tandem inter se taliter conuenerunt : quod fratres saepe dicti Pousae , quamdam villam suam haereditariam L i bvorcza nominatam, quam idem Pouza, dum viueret, certis metis vndique distinctam pacificepossidebat cum quodam Stetuouadou nuncupato, et Vladina fratre eiusdem sub forma pacis et compositionis praememoratae Dominae , in aestimationem 50. marcarum pro dote sua cum consensu omnium cognatorum suorum contulerunt perpetuo possidendam, cum domibus et aliis super eadem constitutis aedificiorum immanentiis; quia nihil se posse dare de rebus mobilibus asserebant. Pristaldo huiusinodi causae Smislao, filio Stermez de Ludan existente. Metae autem illius terrae, si~ cut in litteris praedicti Comitis Vogomel inspeximus, quas praedictis partibus in testimonium confirmatae pacis sigilli sui munimine concessit roboratas, hoc ordine distinguuntur: Prima enim meta incipit ab occidentali plaga de fluuio Vagli, ex