Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

rat in Abbatem. Verum, cum super his coram Auditore praefato lis fuerit legitime contestata, nec super praemissis potuerit apud sedem Aposto­licam de veritate liquere: Discretioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus : quatenus recepto hinc inde a partibus iuramento de veritate dicen­da, facientes eos, proponendis liinc inde interogati­onibus, respondere; testes, quos vtraque pars coram vobis duxerit producendos, legitime reci­pere, ac diligenter examinari curetis. Causam ipsam, si de partium voluntate processerit, fine debito terminantes, et facientes, quod decreueri­tis, authoritate nostra obseruari. Alioquin eam sufficienter instructam, ad nostram praesentiam re­mittatis, praeligendo partibus terminum compe­tentem, quo nostro conspectui se repraesentent, iustam dante Domino sententiam recepturae. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, vel odio, vel timore subtraxerint, per censuram Ecclesiasti­cam, appellatione cessante, cogatis veritati testi­monium perhibere. Quodsi his omnes non poteri­tis inleresse, duo Vestrum nihilominus exequan­tur; nullis litteris veritati et iustitiae praeiudican­tibus a sede Apostolica impetratis. Datum Assisii Decirno sexto Calendas Octobris pontificatus nostri anno nono. " Originales in archiuo Camerali. MSS. Heucnesi Ton^. LL. nro. XLIV. p. 594. sqq. A. C/i. 1256. Corpus S. Elisabeth , sororis Belae JRegis, eleuatur. Adiecit adhuc Altissimus humilium exaltator magnificare Ancillam suam huinilem Elisabeth, et

Next

/
Thumbnails
Contents