Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quam ignobilibus verius scire quiuimus, illud mo­lendinum aJj antiquo tempore, quo Comitatus ce­pit esse Suproniensis, fuerat constructum, et aJ> eodem tempore terrarum circumiacentium nulli particulae corruptelam, aut alicui liominum gra­uamen, seu aiiquod intulit in aliquo detrimentum; verum prius omnibus eo vtentibus gratum com­modum obtulit et Jeuamen. Vnde liis omnibus consideratis, ipsurn molendinum in integro statu suo eidem Ecclesiae duximus pacifice relinquen­dum ; hoc tamen nullatenus praetermisso: quod de cetero ad conseruationem ipsius molendini a suis possessoribus non minor , verum potior et eflicacior opera sit adhibenda in accumulationem aggerorum , per alueorum fossata diligentius faci­enda. ln cuius rei testimonium et robur perpetu­um praesentes litteras duximus concedendas in fir­mioris fidei , sigillorum nostrorum muniminibus roboratas. Datum anno Dominicae Incarnationis Millesimo , ducentesimo quadragesiino septimo. u Ex actis familiae Nadasdianae. Locus duorum sigillo­rum apparet. MSS. Heuenesi Tom. FF. nro XXIJ. p. 210. sqq. A. Cli. 1247. Innocenlius PP. IV. se JBelae regi in occupanda Austria opitulaturum obligat. Innocentius — Ilungariae illustri — Celsitudinis tuae litteras et nuncios Jacie serena re­cepimus, et ipsarum lenorem, ac quae iidem nun­cii voluerunt ex parte tua coram nobis, diligen­tius intellectis, ea curauimus , prout dicti nuncii tibi referre poterunt, benignitate solita exaudire; parati in omnibus, quanlum cum Deo poterimus, tuae satisfacere voluntati ; rogamus igitur magni­ficentiam tuam attentius et hortamur; quatenus progenitoriJjus luis, qui semper in fide ac deuo-

Next

/
Thumbnails
Contents