Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
lione Ecclesiae inconcussa constantia permanserunt, sicut propagatione sanguinis, sic deuotionis imitatione succedens, permaneas in deuotione ipsins Ecclesiae , prout benefecisti lractenus; de quo tibi quas possuinus actiones referimus gratiarum , viriliter et constanter ; sciturus pro certo , quod te inter alios orbis Reges et Principes honorare, ac exaltare proponimus, et prosequi speciali praerogatiua gratiae et fauoris. Datum III. Kal. Febr, Anno quarto. E libro JV. nro 424. A. Ch. 1247. Idem Innocentius Regem Romanorum , vt ad Austriam occupandam Belae regi consilium et auxilium praestet , hortatur. Innocentius — Hegi Romanorum illustri — Cum ad occupandum Ducatum Austriae aspiret tuus et Ecclesiae persecutor; ipsumque ducatum charissimus in Cliristo fiiius noster — Rex Hungariae illuslris, saluo in omnibus iure ac honore tuo, et iinperii, et charissimi in Christo filii nostri — Regis Bolremiae illustris, natique sui , ac aliorum amicoruin tuorum, velit ad manus suas recipere ac tenere; quia per hoc praedicti persecutoris, ac ei adhaerentium potentiam minui credimus , et honorem tuum non diminui sed augeri : tuamCelsitudinem rogandam duximus attentius et hortandam , quatenus eidem Regi Hungariae praestes ad hoc consilium, auxilium et fauorem. Datum Lugduni, IV. Kal. Februarii. Anno quarlo. " E libro IV. nro 45i. A. Ch. 1247. Innocentius PP. IV. zelum Mariae Reginae Hungariae, Vitacium ad vnionem hortantis, collaudat. Innocenlius reginae Vngariae illustri — Quod Dominum Iesum Christum, et proximum di-