Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 123f>. Gregoriits PP. IX. querelas Abbatia S. Bene­dicti de Gran contra A. Episcopum Strigoniensem, ob spolia commissa, ad se deductas , per coiudices deputatos inquiri , ac componi iubet. Gregorius, Seruus Seruorum Dei, A^enerabi­li Fratri Chanadiensi Episcopo, et dilectis filiis, Bellifontis Abbati, Cisterciensis Ordinis, Coloceusis Diaecesis , Bachiensis Ecclesiae Praeposito , salutem et Apostolicam benedictionem. Cum Venerabilem Fratrem nostrum , Tusculanum Episcopum, Yene­rabili Fratri nostro Strigoniensi Archiepiscopo, et Iacobo Sindico dilectorum filiorum Abbatis ct conuentus Monasterii S. Benedicti de Grana, Stri­goniensis Dioecesis, apud sedem Aopstolicam con­stitutis, in causa, quae inter eos vertitur, dederi­mus auditorem; coram eo Sindicus proposuit an­tedictus: Quod, cum quondam bonae memoriae Praedecessor ipsius Archiepiscopi Monasterium ipsum quibusdam villis et pertinentiis, ac iuribus eorumdem, in quorum possessione, vel quasi Monasterium extiterat, spoliauerit, vel mandauerit spoliari, iam antedictus Archiepiscopus, ea cum quadam ecota, ipse de nouo spoliauil, vel spolia­ri mandauit monasterium supra dictum , vel spoli­ationem inde factam ratam habuit, delinet et con­tradicit restituere. Ad quae, cum perceptis inde fructibus se idem Sindicus nomine Monasterii re­stitui postulauit; Magister vero Albens. eiusdem Archiepiscopi Procurator, eumdem, reconueiiiens Syndicum, ab auditore petebat eodein, Abbatem ipsum ab administratione praedicti monasterii pe­nitus amoueri: tanquarn qui nec postulatus, nec electus Canonice, nec ab ipso Archiepiscopo, auL de mandato suo confirmatus, scu institutus fue-

Next

/
Thumbnails
Contents