Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ctum ; medietate alia ad vsum dictae domus conuertenda, saluis iuribus ecclesiarum. Ordinationes, quas nobilibus ac aliis tam super libertatibus ipsorum , quam super iudiciis ad inhabitandam terram iam dictam, aliunde veuientibus concesserit, salua parte nostra redituum et vtilitatum inde prouenientium , dicta domus ; nec non sententias , quas tulerit in eosdem , ratas habebimus atque firmas; hocaddito, quod si contra maiores terrae aliqua sententia de sanguinis elTusione prolata fuerit, in qua senserint se grauari, ad nostram curiam valeant appeliare ; hoc insuper adiecto, quod si exercitus regnum nostrum, quod absit, inuadere attemptaret , quinta pars armatorum terrae iam dictae pro defensione terrae nostrae in exercitu nostro ad bella procedere teneatur; si autem versus Bulgariam, Graeciam et Cumaniam exercitum mouerimus ; tertia pars omnium ad bella habilium praecedet, et de aquisitionibus tam mobilium, quam iminobilium portionem recipiet domus iam dicta, pro numero personarum exercitus de Zeurino pariter et armorum. Ad haec contulimus Praeceptori antedicto et per ipsum domui hospitalis a fluuio Oltae et alpibus vltrasiluanis totamCumaniam sub eisdem conditionibus , quae de lerra de Zeurino superius sunt expressae, excepta terra Szeneslai VVoiavodae Olahorum, quam eisdem reliquimus , prout iidem hactenus tenuerunt; sub eisdem eliam conditionibus per omnia, quae de terra Lvtira sunt superius ordinatae. Hoc autem nolumus praeterire , quod a primo introitu saepe dictoi um fratrum vsque ad viginti quinque annos omnes reditus Cumaniae lerrae, integraliter domus percipiat iam praefata ; praeterquam de terra Szeneslai antedicta, de qua tantum medietatem redituum et vtilitatum obtinebit. Ex tunc vero medie-