Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tas omnium prouentuum , vtililatum et seruitiorum per fratres eiusdem domus, a celsitudine regia approbatos et iuratos , fisco regio ministraturita tamen , quod de quinquennio in quinquennium per nostrum liominem specialem proprii reditus, seruitia et vtilitates, exinde prouenientes , debeant computari ; sumtus vero, qui in castrorum , seu munitionum custodiis fient, sicut nobis et ipsis fratribus debent esse communes, saluis aliis conditionibus pro parte nostra, et exceptionibus pro parte domus hospitalis in terra Cumaniae, vt puta de Ecclesiis, de molendiuis et aliis omnibus, quae sirigillatim superius de Zeurino sunt expressa. Ad castra etiam aedificanda in dicta terra Cumaniae, nec non contra quoslibet impugnatores terrae Cumanae consilium et vires ipsis fratribus impendemus, quum necesse fuerit, et ab ipsis fratribus fuerimus requisiti; etiam cessantibus impedimentis aliis, illuc personaliter accedendo. Concedimus etiam eisdem terram quingentorum ( Pr. 400.) aratrorum in Feketig, vel alibi vltra siluas complebimus liunc numerum, vbi magis ad introitum lerrae Cumanae Yel Zeurini dictis fratribus videbimus expedire; super qua donatione lilteras nostras dabimus speciales. Denique, vt saepe dicta domus hospitalis commodius sibi necessaria per mare valeat procurare, pro vtilitatibus regni nostri et suis, contulimus sibi iuxta maritiina ciuitatem Scardonam, cum omnibus suis pertinentiis et iuribus, ipsam contingentibus; nec non praedium Peczath (Pr. Pegzath) cum suis terminis ct vtilitalibus, prout charissimus frater noster, inclytae memoriae Colomanus rex tenuit; et quemadmodum ad ipsum praedium pertinere digoscuntur ; saluis ecclesiarura iuribus in eisdem. 29 *