Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
intendat discretio: quod dum in tcrra Hungariae Christianae religionis, per Dei graliam, noua pullularet professio, multi Catholici, et religiosi viri ex vicinis prouinciis, Sancti Spiritus dono illuminati, ceperunt ad me confluere ; quorum consilio et monitione in diuersis locis, ad Dei seruitium aptis, ecclesias et monasteria incepi construere; in quibus a seculo fugientes regulariter possent conuersari, et Deo Omnipotenti famulari. Igitur inter cetera, in illo loco, qui Beel dicitur, in sjlua Bocon, quia diuino cultui videbatur mancipari valde idoneus, sub titulo Beati Mauritii Christi Martyris monasterium incepi construere, quod et per Dei adiutorium consummaui. Regiis quoque munificentiis, sicut potui, dotaui; in quo Gerardus, Monachus de Venetia veniens, primus cepit conuersari ; et sicut habui potestatem, vbicunque, vel in quocunque vellem loco , Ecclesias aut monasteria construerem, ita nihilominus aRomanae Sedis supremo Pontifice habui auctoritatem, vt quibus \ellem Ecclesiis, Seu monasteriis libertates et dignitatem conferrem. Quamobrem in futurum praecauens,' ne idem monasterium multorum temporum successione aliquomodo grauaretur, ab omni Episcoporum potestate et iurisdictione illud liberum esse statui. Quae autem in dotem ipsius contuli, propriis volui vocabulis exprimere: videlicet tributa de foro reginae , et de foro Zyl, et de portu Arpas in Raba, de portu et de foro Camarin ; piscinas duas in Draua, cum piscationibus, quarum vna Zualin et altera Toploucza, quae separantur riuulo, nomine Burzi; in portu Modosa dedi liberam piscationem, quae vulgo Thana dicitur. Praeterea statui vt in Zelip detur septi-