Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mus piscis Tzomim, et de piscina Nandur inTiscia detur similiter septimus piscis, siue septimus annus ad piscandum. De fructihus vero arhorum, cjuae ibi sunt, detur septima pars; piscinam aulem Te­ner, Erce, dedi totaliter. Has omnes piscinas cum piscatoribus suis dedi Beato Mauritio. Yillarum autem vel praediorum nomina sunt liaec, quae san­cto Mauritio contuli: Cuppan , Pannauad, Arpas, Mogos, Cojar, Huul, Ocol, Polosnuk. In liis vil­Julis siue praediis cuiuscunque conditionis homines sunt , ad me pertinentes , Sancto Mauritio dedi; qui secundum ordinem conditionis suae ita plene seruiant Abbati Sancti Maurilii, sicuti solebant ser­uire Begiae Maiestati. Do etiam licentiam famulis eiusdem monasterii in sylua Bocon ligna incidere , ad omnia opera monasterii et praediorum eius. Porci quoque Abbatis in eadem libere pascantur. Sunt praeterea quatuor lapides viciniores ad mona­sterium, qui vulgariter liis voeabulis nuncupantur: Ilegeskii, Kerteskii, Fejerkii, Oduaskii. In liis a quocunque liominum fuerint ferae interfectae, di­midiain partem ministri Abbatis accipiant cum cu­tibus earumdem. Adhuc autem subiungens statuo: sit ipsum monasterium ab omni inquietudine semo­tum; abbasque eius a monachis illius loci, partis sanioris, libere eligatur. Infula quoque, annulo, baculo pastorali decoratus, nullius Episcopi subia­ceat potestati, nisi Strigoniensis tantummodo ge­nerali Synodo; vt ibi salutaria monita audiendo se suosque subiectos valeat salubriter instruere ; sitque illius loci monachis et clericis licitum sacros ordines accipere a quocunque voluerint Episcopo, tantummodo catholicus sit; populus quoque eidem loco SLibiectus, et omnes superuenientes hospites,

Next

/
Thumbnails
Contents