Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

giosa ea deposuisse noscuntur , quae locorum ipso­rum rectores in suum praeiudicium detinent, et sibi restituere contradicunt. Quare postulauit a nobis, vt, quum de bonis ipsis velit satisfacere quibusdam Ecclesiis pro debito, quo eis teneba­tur clare memoriae A. rex Yngariae , paler eius, iuxta dispositionem ven. fratris nostri , episcopi Praenestini, dum in partibus illis legationis oflicio fungeretur, Religiosos eosdem ad restitutionem de­positorum ipsorum compellere curaremus. Jdeoque mandamus, quatenus, si est ita, dictos Religiosos, vt deposita ipsa restituant, vt tenentur, in satis­factionem liuiusmodi conuertenda, monitione prae­missa, per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit , appellatione remota , compellas. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili, appella­tione cessante, cogatis veritali testimonium perlii­bere. Datum Reate, II. idus Augusti, pontilicatus nostri anno X. u Ex reg. anni X. epist. 200. MSS. Garamp. Katona H. C, Tom. V. p. 775. 4 A. Ch. 1236. Idem Gregorius in causa Abbatis Bistriensis, concordia cum Episcopo Chanadiensi inita, interemti, lamentando rescrihit. Gregorius Episcopus , Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis — —* Yaradien. — de Tilion , et de Erce (Erchi) Abbatibus Quinqueecclesi­ensis et Yesprimiensis Dioecesis salutem et aposto­licam benedictionem. Turbata est anima nostra valde, turbationis causam casu flebili nobis dante super immanitate detestandi facinoris, quod qui­dam filii Relial familiarejy, vt dicitur — — Cena-

Next

/
Thumbnails
Contents