Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

diensis Episcopi in necem bone memorie — — Abbatis monasterii Bistriensis crudeliter perpetra­runtj nec exaggeratione indiget ipsius sceleris ma­gnitudo , cum ipso auditu abominationem eeneret et liorrorem; quapropter acerbitatem flagitii non modicum aggrauat, quod post pacem inter eosdem Abbatem, et episcopum reformatam fuit idem Ab­bas non minus proditorie, quam crudeliter et mi­serabiliter interfectus. Sane etc. — Quoniam igi­tur A rox efTusi sanguinis clainat ad nos de terra , nos nolentes tantae temeritatis excessum sub dis­simulatione transire, quin ipsuin potius volentes seueritate debita castigari , mandamus, quatenus praedictos sacrilegos, et omnes, quorum ope sce­lus est huiusmodi perpetratum , et qui in hoc praestiterint auxilium, consilium , vel fauorem , faciatis per Strigoniensem prouinciam et alia loca, in quibus expedire videritis, pulsatis campanis, et candelis accensis, singulis diebus Dominicis et fe­stiuis , excommunicatos solemniter nunciari , et tamdiu ab omnibus arctius vitari, donec apostolico se conspectui repraesentent , Deo , et Ecclesiae, ac ipsi monasterio de tam atroci iniuria satisfactio­nem debitam impensuri; loca etiam, ad quae ipsos deuenire contigerit, qtiamdiu ibi fuerint, suppo­natis ecclesiastico interdicto etc. Verum quia in praemissis excessibus eiusdem Episcopi dicitur esse manus, volumus et mandamus, vt tam de personis, quae huiusmodi flagitium commiserint, quam illo­rum , qui in hoc dederunt consilium, auxilium , vel fauorem, et vtrum idein l^piscopus eosdem Sa­crilegos receptarit, ac de omnibus circumstantiis negotii diligentissime inquirentes, quae inueneri­tis , sludeatis nobis vestris litteris fidejiter intima-*

Next

/
Thumbnails
Contents