Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
conciiii generalis de veritate , ac falsitate scripturae praemissae, vel contentorum in ea, tam per priores ludices et scriptores eorum ae testes, quorum nomina in scriptura continentur eadem, et alios, quam per probationes alias, quas vtralibet partium duxerit producendas, sollicite cognoscentes , ac recipientes testes, quos idem P. super spoliatione praedicta produxerit coram vobis, quae inueneritis , ad nos cuin actis prioris iudicii sub sigillis Yestris et documentis autenticis fideliter remittatis, praefixo partibus termino peremtorio competenti, quo per se, aut procuratores idoneos compareant coram nobis, iustam autliore domino sententiam recepturae. Ceterum si alterutram partium contumaciter abesse contigerit, vos nibilominus in ipso negocio secundum formam vobis traditam, procedatis. Processuri ante omnia in securitate praestanda dictis P. et prosecutoribus electionis eiusdem, et restitutione debita subtractionum , ac solutione expensarum faciendis , secundum taxationem praedicti Episcopi Praenestrini, factam in Vngaria , et apud sedem Apostolicam approbatam. Prouiso, ne sub dubiae iitis euentu, eadem Ecclesia bonorum suorum sustineat laesionem. Et si eundem B. inueneritis in dilapidatione certa ratione suspectum , ipsum ab administratione temporalium suspendatis. Contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam , appellatione postposita , compescendo, Quod si non omnes bis exequendis interesse potueritis, tu frater Episcope ea nihilominus exequaris. Datum A. Ch. 1236. Ideni Gregorius Belae H. H. de quibusdam depeculationibus querulanti respondet. Gregorius — — ven. fratri, — Arehiepiscopo Colocensi , salutem — Carissimi in Cliristo filii nostri, illustris regis Vngariae, exhibita nobis petitio continebat, quod Mica Barbatus, Nicolaus, filius Borch, et Nicoiaus Magister, proditores, de laesae maiestatis crimine condemn a t i , fraudulenter multa de bonis coronae regiae auferentes, apud quaedam loca reli-