Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

certum tcrminum potenter accederct, vel illuc suum iilium destinaret; idem Fridericus , diu ex­spectatus post terminum, nec illuc filium suum, vt promiserat destinauit. Quare nobis humiliter supplicastis, vt, ne hac occasione in te vel regnum tuum possit aRomano Imperio aliquid in posterum vendicari, prouidere indemnitati tuae super lioc paterna sollicitudine curaremus. Attendentes igi­tur, quod quotiens aliquid sub conditione conce­ditur, non exstante eonditione, perinde ac si con­cessum non fuerit, sit habendum; considerantes etiam, quod non est conquassatus calamus conte* rendus; nec debet aflliclis afflictio superaddi; sed eo sunt illis humanitatis solatia impendenda, quo vrgentius miserationibus indigent alienis, vt mise­ricordibus vberior inde crescat camulus meritorum; et maxime, quia praedictus Frid. ad id,sicut Chri­stiani ceteri, dictante hoc natura cuilibet, teneba­tur, propler quod non erat ad illud stipendio con­ducendus; te huiusmodi iuramento ex homagio, de fratrum nostrorum consilio , denunciamus auctori­tate praesentium, non teneri; ita, quod hac occa­sione nihil in te, vel tuos successores aut regnum possit ab aliquo vllo vnquam tempore vendicari. Datum Lugduni XII. Kal. Septemb. anno III." Ex libro III. epist. LVIII. apud Ravn. ad A. MCCXLV. nro. LXXXI. Katona H. C. T. VI. [u 71. sqcp A. Ch. 1245. Vgolinus A. Episcopus et Comes Spalatensis Tragurinis pacem et foedus iurat. Nos Vgolinus, Archielectus , et Comes Spa­latensis, iuramus super sancla euangelia, ad hono­rem domini nostri Relae, gloriosi Regis Vngariae,

Next

/
Thumbnails
Contents