Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

nos retenturos cum vobis Tragurinis veram ami ­citiam , et socielatem contra omnes liomines, et futuros inimicos vestrorum inimicorum , et amieos vestrorum amicorum, et seruaturos vestram liber­tatem, et omnia vestra priuilegia; salua tamen au­ctorilate illius diplomatis , quo Rex confirmauit compositionem pacis inter vos et Spalatenses ; quod diploma debet ratum et firmum esse. Actum est Iioc in praesentia Butconis Comitis, et domini A­lexandri, collateralis eiusdem Arcliielecti. Anno Jncarnationis MCCXLV. intrante die mensis Ianu­arii. Indictione III. " Apud Farl. Illyr. S. Tom. III. p. 270. Documenta hoc Vgolinus sedis apostolicae coulirmationcm necdum obtinuerat. A. Cli. 1245. Capitulum Vacierise de diuisione inler con­generationales Guge et Aegidium super terris Sarow, Jialvan , et Sagh mutuo consensu peracLa testatur. Nos Capitulum Ecclesiae Yaciensis memoriae commendantes significamus Yniuersis, quibus, ex­pedit, praesentium per tenorem. Quod Guge, filius Petri, et Ladislaus, filius Adriani, ac Aegi dius, filius Ilugaas, in nostri praesentia personali­ter constituti retulerunt oraculo viuae vocis: quod ipsi inter se tum propter lineam proxiniilatis, tum etiam propter bonum pacis, talem diuisionem inter se, et suas possessiones fecissent pari consensu, et bona voluntate ; quod primo villain Sarow, et Baluan, quae eos iure hereditario contingebanl, ad portionem Guge, lilii Petri, et Ladislai, filii Adriani, antedictis deputassent, et etiam assignas­sent. Tertiam vero posscssionem eorum Saagh

Next

/
Thumbnails
Contents