Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem — — Datum Laterani. IV. Non. Maii. Pontific. nostri anno X. " Apud Pray Diss. de Prior. Auranae. p. 7. 11. Kat, Toni. V. p. 7 73. A. Ch. 1236. ldem Gregorius in electionem F.piscopi J'a­radinensis inquiri iubet. Gregorius — — Alexander et Ioannes, fra­tres Canonici Varadiensis Ecclesiae, suo et ma­joris et sanioris partis capituli liomine, \t dice­hant, in nostra proposuere praesentia constituti, quod , quum ipsa ecclesia pastoris solatio destitu­ta, iidem magistrum Primogenitum , subdiaconum jiostrum, elegissent sibi canonice in pastorem : quidam de capitulo post electionem ipsam B. (Be­nedictum ) Lectorem Strigonien. excommunicatum, et alias ad spirituale onus indignum, eligere prae­sumserunt; idemque electione sua per quasdam lit­teras subreptitias, confectas nomine capituli , per Colocensem Archiepiscopum, loci Metropolitanum , perperam confirmata, in eandem Ecclesiam per laicalem potentiam faciens se intrudi, et admini­strationi eius se ingerens impudenter, temere im­pediuit, ne dictus magister ab eodem Archiepisco­po contirmationis gratiam obtineret; propter quod iidem Canonici ad nostram duxerunt audientiam appellandum , quorum appellatione contempta , quia intruso ipsi nolebant intendere, sicut etiam non debebant, fuerunt bonis omnibus spoliati. Vn­de dilectis filiis , abbati S. Gothardi, et coniudici­bus suis negocium ipsum a nobis obtinuere coin-

Next

/
Thumbnails
Contents