Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mitti; qui quum ad confirmationem electionis ipsius intenderent, prout acceperunt in mandatis, in omnes, qui se opponerent, excommunicationis sententiam, sicut dicitur , promulgando, ex parte ipsius P. ad nostram fuit audientiam appelladum. Datuin ileate VIII. Kai. Septembris, pontificatus nostri anno X." Ex regest. an. X. Epist. 208. Pray Hier. P. II. p. 164. Katona H. Cr. T. V. p. 774. Lite liac diutius agitata, Benedictus aduersus Pritnogenitum triumpbasse videtur: quum hic nusquam, ille Varadinensis Episcopus Jegatur anno etiam MCCXLIIf. Data fuit haec epistola ad Episcopum Quinqueeccles. Ahbatem Waradien. Quinqueeccl. Diaec. et Praepositum Vesprim. V. KoIIer. Episcopatus Quinqueecclesiensis Tom. If. p. 101. Qui etiam, quae desunt ex aliis regesti litteris itasupplet: ,,Praedicti vero iudices, eius appellationem reputantes friuolam, et quidquid de ipso factum fuerat irritantes, electionem de supradicto Magistro factam sententialiter confirmarunt. Procuratoribus igitur eiusdem Benedicti apud Sedem Apostolicam constitutis, et appellationem , vt dicebant, persequentibus interiectam, iam dictus Subdiacortus coram dilecto filio nostro B. S. Mariae in Cosmedin Diacono Cardinali, quem sibi et eisdem Procuratoribus Auditorem concessimus , excipiendo proposuit, quod B. et procuratores iam dicti tam ab eisdem ludicibus, et subdelegatis ipsorum , quam pro eo , quod verberauerunt, et vuJnerauerunt, et incarcerauerunt quosdam Clericos, vinculo erant excommunicationis astricti; asserens niliilominus se per eundem B. ac complices suos possessione Episcopatus Varadiensis , in quam a Judicihus ipsis per Procuratores suos inductus fuerat, spoJiatutn. Adiecit insuper, quod cum dicti procuratores nuper apud Anconam tracti ad iudicium coram vicario vener. fratris nostri — — — Anconitani Episcopi super eo, quod dicebat se quibusdam rebus spoliatum, alj ipsis , se contumaciter absentassent , idem Vicarius tulit excommunicationis sententiam in eosdem, eumque receptis super huiusmodi exceptionibus quiJmsdam testibus , attestationibus puldicatis , et instrumentis exliiljitis, post concertationem diutinam pars aduersa obtulit se probu-