Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

minuunt voluntatej in eius non modicum praeiit­dicium et grauamen. Quia vero eiusdem regis gra-' uamina, quem speciali praerogatiua prosequimur, suscinere nolumus , nec debemus; cui potius ex tanto discrimine, quod pertulisse dignoscitur, pa­terno compatientes affectu adesse in suis opportu­nitatibus proponimus et prodesse; fraternitati tuae mandamus , quatenus , inquisita super praemissis omnibus diligentius veritate; nobis , quae inuene-* ritis, fideliter rescribere non postponas, vt exin­de, quod expedire viderimus, disponamus. Testes autem — — Datum Lugduni IL Kal. Martii an­110 secundo. w Apud Peterfiurn Conc. P. t. p; 80. Qtii etiarti ex his, aliisque Pontificum ac Regum litteris hanc mcthodum sedes episcopalfes implendi viguisse , colligit: ,, Vacante sede, canonicorum eJectioni liberae, indulgente id re­gum beneficentia conceSsum fuit, quem vel e suo gre­mio, vel aliunde postulatum dibecesi praefici vellent. Electi subinde nomen et merita ad regem delata sunt: rpiem si rex probaret, et sacrae dignitati parem vide­ret, consensum ct. approbationem suam addidit, atque super facttt electione per nuncios, littevasue oonsecra­tioncm et bullas conferri petiit. " tbid. Eo quod Cano­nici Vesprimienses ius regium laeserunt, Belam multis iuribus; notanter autem decimis Budensibus et iurisdi-* ctione huius EccJesiae eum Episcopatum spoliasse, me­minit RR. Roka in Yita Vespr. Praes. p, 138. A* Ch. 1245. Idem Innocentius Colomanmn Eulgariae Im­perantem , Belae II. II. nepotem , ad vnionem et Con­cilium generale inuitat. Illustri Colomanno , in Bulgaria Imperanti , Deum diligere et timere etc* Cum Dei gratia di­sponente , non nostris meritis praesideamus , ne­quaquam sinc dolore possumus intueri a tanti ea-

Next

/
Thumbnails
Contents