Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pitis corpore membra quaedam esse diuisa ^ vidcli cet Graecorum et Bulgarorum ecclesiam; seiuncta nempe per inobedientiam a suo capite speciali cor­jioris sanclificationi nequaquam participat, cum ab eius se subtraxerit vnitate. Igitur quia debitores suinus omnium salutem quaerere, seruus seruorum illius , qui nemimen vult perire, non immerito circa te et subditos tuos misericordiae visceribus aflluentes, Pauli gentium Doctoris aliectum indui­mus: qui sciens Creatorem omnium acceptionem non facere personarum , conformalus infirmis et omnibus omiiia faCtus, vt omnes Domino lucrare­tur; rogamus et obsecramus in Domino Iesu Chri­sto, quod ad vnitatem sacrosanctae Romanae Ec­clesiae redire 11011 differas; nec reputes otiosum , quod a nobis in liac parte diebus istis inspiratione diuina de fratrUm nostrorum consilio , sitientiuni illuminalionem tuam, populique tibi subiecti, noti sine sacrarum scripturarum est auctoritate proui­sum ; non enim Vestra requirimus, sed animaruni Vestrarum cum Iesu Cliristo lucra sitimuS ; liiliil de facultate Vestra subtrahere quaerimus, vel mi­nuere de honore ; sed quantum cum Deo iuste possumus, prouehere vos et ampliare potius afle­ctamus. Eris proinde, dante Iesu Christo, nostris alfectibus incrementum, si tu , qui esse populi tui caput et princeps diceris , per gratiam intellectus, quo a multitudine subiecta discerneris, proposita tibi per pacis nuncios audieris patienter, ad vni­tatem Ecclesiae Catholicae reuertaris, vt efliciaris Christo primitiae populi reuersuri. Et si forte ex­cusare te volueris, dicens, haec nequaquam fieri posse sine concilio generali, respondemus: quod ad congregandum coneilium ad requisitionem tu-

Next

/
Thumbnails
Contents