Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Proinde ad vniuersorum tam praesentium , quam futurorum notitiam harum serie volumus perueni­re: Quod nos considerantes deuota et fidelia ser­uitia dilecti et fidelis nostri Comitis Betlelieem de Krus , quae nobis impendit tam ante pestiferum Tartarorum aduentum, quam in eorumdem nefan­do introitu , ac etiam post recessum ipsorum , ap­plicando se nostrae Curiae satis continuato, in re­compensationem seruitiorum eius sui, et sui semi­nis filiis totam terram Rajcsan, et villas Szeptencz, Vjfalu, Iluz, Dobozd, Szedelcsan, Keeth, Beke, Berench, Lyuke, Omur , et Liponouk in Comi­tatu Nitriensi , contulimus huius donationis no­strae titulo perpetuo possidendas. In quarum pos­sessionem per fidelem ac dilectum nostrum Tetus , Comitem de Kumarum, ipsum fecimus introduci. In cuius perpetuam memoriam praesentes in per­petuam huius nostrae collationis stabilitatem con­cessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini MCCXLIV. Originales in areliiuo familiae de Rajcsany , cuius hic Comes Betleem de Kurus Sator est. ji. Ch. 1244. Mathaeus, Magister Tauernicorum, moniali­bus S. Clarae Posonii foenetum, iuxta fluuium Jlldry­cha silum, confert, ac molendinum in villa Chivchna , confirmat. Mathaeus, magister Tauernicorum Domini Regis, et Comes Posoniensis, vniuersis Christi fi­delibus, tam praesentibus, quam futuris, prae­sentem paginam inspecturis, salutem in vero salu­tari. Quoniam labilis est humana memoria, et re­rum turbae non sufficit, ob hoc ratio aequitatis

Next

/
Thumbnails
Contents