Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mater adinuenit, vt res gesta viuacitate litterarum perpetuam habeat permanendi potestatem. Hinc est igitur, quod ad vniuersorum notitiam, harum serie voluraus peruenire: Quod accedentes ad nostram praesentiam Abbatissa, et moniales eiusdem de Posonio, humiliter supplicarunt, vt quoddam foenetum iuxta fluuium Widricha situm, et vnum molendinum in villa Chivchna, sicut Dominus noster, gloriosissimus Rex Hungariae , Bela, coneesserat, conferre et confirmare perpetuo dignaremur eisdem. Nos autem piis precibus ipsarum, quoniam ait Apostolus: qui parce seminat , parce et metet; et qui serainat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam; pielatis debito gratanter annuentes ex consensu et beneplacito Domini nostri Begis Hungariae memorati, foenetum et molendinum supradicta, Abbatissae et monialibus antedictis concessimus iure perpetuo possidenda. Yt autem huius rei tenor robur perpetuum valeat obtinere , nostras litteras eisdem concessimus, nostri sigilli munimine roboratas. Anno gratiae millesimo, ducentesimo, quadragesimo quarto. " E MSS. Heuenesi T. VV. p. 169 — 70. Originales in archiuo Capituli Posoniensis. MSS. Heuenesi Tomo NN* nro. L. p. 404. A. Ch. 1244. Ernei villicus et Ciues Dubiczenses Eremitas S. Augustini in terris suis ad intercessionem Culomanni Ducis fundant. Nos Ernei villicus , Fridericus , Marcellus , Lazticza, ac omnes hospites liberae villae de Dubicza, memoriae commendantes significamus,