Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

est mela terrea sub fago; inde vadit per pratum , ad vnam metam, quae terminat terram Zlatouics Castrensem, vsque villam Wetuon de terra Zud­chan , ibique particeps Cornes Lodomeriensis ; inde vadit ad quamdam viam, per Berechk , ad metam erectam de terra ; deinde descendit ad fluuium Drethoma , infra quem positae sunt duae metae de terra sub arbore Javor. Inde tendit per Dereth­mam, nunc vocamus Drietomam , et prope mo­dum vadit per Berech vsque ad confinia versus oc­cidentem , ibique terminatur. Yt igitur haec no­strae donationis series perpetuum robur obtineat, praesentes litteras contulimus, dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Datum in Zolon. Anno Domini MCCXLIV. tertio idus Decembris, regni nostri anno Nono. < £ Ex analectis Dipl. Wagneriano - Jankovichianis Torao I. p. 86. sqq. Wagnerius hic Bugomirum , filium Omo­(lei, de generatione Gutkeled, Omodcorum progenitp­rcm fuisse, censet. .4. Ch. 1244. Idem Bela Comiti Betlehem de Krus, m praemium meritorum, terrarn liajcsdny cum pluribus villis confert. Bela, Dei gratia,' Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae , Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriaeque Rex. Yniuersis Christi fidelibus , praesentium no­titiam habituris, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Regia liberalitas, quae frequenter etiam extraneis benefacit, debet suis fidelibus, eorumque meritoriis seruitiis liberalius et gratantius porrige­re munificentiae suae manus , vt alii exeinplo inde sumpto, ad seruitia principis fortius inflammentur.

Next

/
Thumbnails
Contents