Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sentes sigillo nostro insignitas, ilicto Bencentio in testimonium contulimus huius facti. Anno gracie, MCCXLIII. Mense Octobris. Gurcone cantore , Theodoro custode, Stephano decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Thome, Lectoris Quinqueecclesi­ensis. Nos itaque prescriptam vendicionem simul­que donationem de nostra conscientia sibi faetam, 4 per singula approbantes, sepe dictam terram Ory­wa cum suis pertinentiis, iam dicto Comiti Ben­centio, presenti priuilegio duximus confirmandam, suisque successoribus iure perpetuo possidendam. Datum Iaurini. Anno dominice Incarnationis Mil­lesimo, ducentesimo, quadragesimo quarto , XII. Kalend. Aprilis, Regni autem nostri anno nono. " Ex arcliiuo Caesaroo Regio. Dipl. Hung. in iol. T. I. p. 150. yt. Ch. 1244. Idcm Bela terras Muclior, a Tartaris occv­si, ad se deuolutas , ncpoti eius e captiuitate reuerso, restituit. Bela , Dci gracia , Hungarie , Dalmacie, Croa­cic, Gallicie, Ilame, Seruie , Lodomerie, Cuma­nieque Rex. Omnibus presentem paginam inspe­cturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum volumus peruenire notitiam, quod cum interfe­cto Mulior per impetum Tartarorum, et Nepo­tibus eiusdem in captiuitatem ductis, pos­sessiones empticias eorumdem, que ad manus rc­gias fuerant deuolute, vt pote sine herede dece­dentium, fidelibus nostris Magistro File, preposi­to Zagrabiensi, et fratribus suis Thome Comiti et. Petro contulissemus, et postmodum diuina proui-

Next

/
Thumbnails
Contents