Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

dcntia liberato et reuerso de eorumdem captiuita­te fdio Iacobi, nepote Muhor predicti, diffinituri essemus, quid de eius fieri debeat possessione, al­tercantibus inuicem, et imponentibus a magistro Fila, et fratribus suis notam infidelitatis predicto Muhor, tandem inter se amicabilem habentes com­positionem, predicti Magister Fila, et fratres sui dictas possessiones ad manus nostras statuerunt; quas nos reddendas dicto filio Iacobi decreuimus et restituimus excepta quadam terra et silua, quam supradictus Muhor ab Abel emerat, quae vicinita­te terre sancti Martini adiacet, et quam Alexius frater ipsius Muhor, et idem filius Iacobi, cuius quantitas ad tria aratra, vel parum vltra in terra arabiii extitit, pro bono pacis Magistro File et fra­tribus suis perpeluo possidendam remiserunt, de gratuita voluntate. Ne igitur super huiusmodi compositione aliqua in posterum possit oriri ca­lumpnia, nos eiusdem compositionis seriem per singula annotantes, dupplicis sigilli nostri munimi­ne duximus roborandam. Datum apud castrum Zala. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, ducentesimo, quadragesimo quarto , quinto Ydus Octobris, regni nostri anno nono." Ex archiuo aulico. Diplom. Hung. fol. T. I. p. 157. sqq. A. Ch. 1244. Idem Bela fidem, ac seruitia bellica Bugo­miri, filii Subislai extollit, ac collatis terris Zud­cscin, in confinio Poloniae remuneratur. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae­que Bex. Vniuersis Christi fidelibus , praesens seriptum inspecturis, salutem in eo , qui dat salu-

Next

/
Thumbnails
Contents