Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tio ad nostram requisitionem, et dilectionis ipsius intuitu, iam dudum condonauerat, pacifice possi­dendam. Qualiter autem venditionis pariter et do­nationis series in memorati Capituli litteris conti­netur, tenorem earumdem liys duximus plenius ad­notandum, qui talis est: Farcasius, praepositus quin­queecclesiensis, eiusdemque loci Capitulum, vni­uersum. Omnibus Christi fidelibus presentium no­titiam habituris, salutem in Domino. Constituta in nostra presentia, domina Macha, vxor quondam Cleti comitis, vna cum filiis suis, scilicet Ladislao, Philippo, Gregorio, protestata est, prefatum vi­rum suum donasse olim genero suo, magistro Ben­centio, filio Vrbaz Comitis, medietatem predii sui, quod est in Posoga, nomine Orywa; sed postea propter quartas fdiarum Philippi Comitis, eoactus eandem rnedietatem recepisse, et dictis puellis con­tulisse sub tali conditione, quod ipse solueret pre­nominato Bencentio pro illa medietate centum mar­cas; sed priusquam predictum debitum exsoluisset, tam ipse, quam dicte filie Philippi Comitis a Tar­taris superuenientibus interfecti sunt, et sic predium illud ad fdios sepe dicti Cleti Comitis deuolutum est; vnde placuit eisdem supradictam medietatem illius predii pro dictis centum marcis Bencentio restituere, aliam vero medietatem eidem vendere sexaginta marcis; et illam quidem pecuniam tota­liter in nostra presentia dictus Bencentius persol­uit. Dando quadraginta marcas Iohachim Comiti pro debito eorumdem, et viginti ipsis pueris; et sic predium illud totum cessit Bencentio, iure per­petuo possidendum. Vt igitur super hoc nulla in poslerum hesitatio habeatur, nos ad petitionem prememorate Domine et filiorum eius, Iitteras pre-

Next

/
Thumbnails
Contents