Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

spitibus congregatis, ac etiam congregandis, de be­nignitate regia concessimus: quod presbiterum si­bi ipsi eligant, quem voluerint, nec ad receptio­nem alicuius presbiteri compellantur ; dum tamen in hoc nulli praeiudicium generetur. Item quod iudicem de Villa eadem, quemcunque voluerint, libere sibi assumant; quem confirmandum nobis praesentent; et quod annuatim possint illum re­nouare; sed, si ante anni complementum , culpis exigentibus, suum iudicem voluerint amouere, ex­cessu eius coram posito, nos requirant. Item, quod nullius iudicis, neque Comitis de Zolum, nec al­terius iudicio adstare teneantur, praeter suum iu­dicem specialem, qui tam in causa sanguinis, quam vero in aliis caussis ipsorum debeat iudicare , nisi forte adeo ardua et notoria sit causa, quod no­stram audientiam requirat : in quibus casibus ad nostri iudicii examen caussa debeat deferri; et quod duellum non iudicetur inter ipsos, sed super iu­ramento duodecim hominum maiorum ex ipsis et­iam magnae causae decidantur; nisi forte ex sui arduitate, vel etiam notoria fuerint, ad nos , vt praediximus, deuoluantur. Item quod ligna et la­pides intra metas terrae suae libere et absque ali­cuius contradictione possint succidere et secare. Item quod ab omni tributo regali, prae­terquam in conliniis , sint liberi penitus, et im­munes. Item, quod comes de Z o 1 j u m, vel cu­rialis comes, non possint violenter descendere su­per ipsos, vel in domo alicuius ipsorum, tam­quam super ipsorum consuetudinem exercendo; sed petendo, de voluntate ipsorum, condescendere poterunt , omnia necessaria iusto ab eis pretio comparando. ^ Item quod testimonium Hun-

Next

/
Thumbnails
Contents