Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

garorum tantum contra ipsos non admittatur; sed mox totum cum Saxonibus vel Teutonibus vi­gorem obtineat, prout decet. Item quod domos vacuas defunctorum , quarum legitimi suecesso­res post trinam proclamationem in eas venire ne­glexerint, facultatem habeant aliis superuenienti­bus conferendi. Item terram Pomagli , vicinam eis et commetaneam ; exemtam a Castro Hun­tensi eis, vt melius congregentur, dedimus per­petuo possidendam, terrae ipsorum antiquis me­tis circumcinctae, eam de benignitate regia con­iungendo; et terram monasterii de Bosok, nomine Brechina per cambium, siue per em­tionem, sicut poterimus, dabimus eisdem. Ipsi vero iuxta possibilitatem suam, videlicet secundum quod commode potuerint, inspecta multitudine et facultatibus ipsorum, tenebuntur nos, quum ex­pedierit, procurare, et seruire nobis in exercitu no­stro. Yerum tamen quinque annorum, ne intra eorum spatium ad exercitum veniant, eis ex liber­tate regia indulgemus. Dat. apud Kurpuna anno Domini Incarnati millesimo ducentesimo, quadra­gesimo quarto XVIII. kal. Ian. regni autem no­stri anno decimo. " Apud Belium Not. Hung.Tom. II. p. 474. Katona Tom. VI. p. 50. Priuilegialium harurn fit mentio in Diplomate, cuius fragmentum his verbis protulit Katona 1. c. p. 53. „Nicolaus, iudex de Corpona, pro se et pro vniuersi­tate hospitum de Corpona, in nostram exurgendo prae­sentiam, litteras quasdam priuilegiales dicti domini, Belae Regis, an. dom. incar. MCCXLIV. decimo octauo kal. lan. regni autem sui decimo , confectas, nobis de­monstrauit, in quibus inter alios articulos iste articulus adinueniebatur: quod praedicti Hospites de Carpona li­gna et lapides infra rnetas' praedictae terrae ipsorum Carpona libere ct absque aliqua contradict?One possent

Next

/
Thumbnails
Contents