Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
lam, quae dieitur Vichidol, et reflectitur ad villam, que vocatur Szel-Mesco protensa vsque ad metas terre Michaelis [obbagyonis castri; deinde ad metas Cosme-, et sic dicte terre metatio terminatur. Vt autem huius nostre concessionis series confirmationis salua semper et inconcussa permaneat, nec possit processu temporis ab aliquo retractari, presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Verocze Anno ab Incarnacione Domini MCCXLIV. Octauo Idus Maii, regni autem nostri anno IX." E collectione Diplomatica L. B. Aloysii Mednyanszky. A. Ch. 1244. Idem Bela iura Fratrum S. Sepulchri Hierosolymitani confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque rex, vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in salutis largitore. Licet regia liberalitas precibus omnium aures benignitatis accomodare debeat, multo tamen propensius eos in suis petitionibus tenetur audire et exaudire , qui Deo dediti, et mundo mortui , iugiter Deo famulantes , pro salute fidelium vitulos offerunt holocaustorum. Igitur ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum volumus peruenire; quod accedentes ad nostram praesentiam fratres sancti sepulchri , nobis supplicarunt, vt priuilegium patris nostri, recolendae memoriae, Andreae, regis illustris Hungarorum confirmare dignaremur; quorum precibus iustis et honestis regio fauore condescendentes, priuilegio ipsorum inspecto, tenorem eiusdem in scriptum redigi