Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
fecimus et iussimus confirmari. (Hic inseritur Diploma dictis fratribus, in Komlos collocatis anni MCCXII.) Vt ergo huius confirmationis series perpetuae stabilitatis robur obtineat, in argumentum maioris certitudinis litteras nostras concessimus , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gratiae MCCXLIV. Kalend. Februarii, regni autem nostri anno IX. " Apud Wagner. Dipl. Comit. Saros. p. 510. Katona H. C. T. VI. p. 41. sq. JBardosy Dec. ind. p. 127 — 8. A. Ch? 1244. lclem Bela pacem , amissa Iadra, cum Venetis confectam sancit. Nos Bela, Dei gratia, rex Vngariae, tenore praesentium scire volumus vniuersis, quod viris nobilibus et discretis S. Iustiniano, et P. Dandulo, nunciis et procuratoribus dilecti et amici nostri Iacobi Teupoli , illustris ducis Venetiarum, promisimus nomine dicti Ducis et communitatis Venetiarum, iuramento corporaliter praestito, tactis sacris, quod vniuersa et singula capitula infrascripta obseruabimus, et attendemus bona fide, sine fraude, absque vllo malo ingenio, et obseruari a nostris inuiolabiliter faciemus , vt quod dicto duci et suis successoribus veram, firmam, et perpetuam pacem et amicitiam obseruabimus. Item quod dominum Ducem, et Venetos permittemus tenere ciuitatem Iadrensem, cum pertinentiis suis, sicut ciues Iadrenses olim tenuerunt, absque vlla inquietatione, vel contrarietate. Non intromittemus nos per nos et per nostros successores, aut per nostros homines de ciuitate Iadrensi cum suis pertinentiis in perpetuum. Item non permittemus,